SORCOTIUM

SORCOTIUM
SORCOTIUM
apud Christianum Episcopum Moguntin. in Chronico Mogunt. Purpuram optimam --- tollens, sibii vestes fecit, tunicam, sorcotium et mantellum: Gall. Sorcot vel Surcot, vestis species, forte quod cotto superadderetus, dicta. Vide Car. du Fresne Not. ad Ioinvillam p. 38. SORDES et squalor Philosophis olim, Cynicis inprimis, in usu, qui non solum sordidissimi, sed etiam ut plurimum impostores erant. Unde Hieronym. Ep. ad Marcellam, si Tunica non canduerit statim illud e trivio, Impostor et Graecus est. Ubi de Philosophis Christianis, h. e. Asceticis viris loquitur, qui non palliô solum, sed etiam sordibus huiusmodi Graecos aemulabantur. Idem postea Monachis factitatum, quos, quam semel tunicam induissent, numquam exuisse, priusquam penitus usu detrita esset ac de altera habenda cogitandum foret, docet Hieronym. in Vita Hilarionis. Quae causa est, cur Eunapius ὑώδη βίον Monachos sui temporis vivere dixetit, l. de Vitis Philosoph. Sed et Essenos, Iudaeorum Ascetas, sordere et squalere pulchrum putâsse, refert Porphyrius περὶ ἀκοῆς l. 3. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pall. p. 68. 69. et supra, ubi de Ascetis, Graecis impostoribus, Monachisque: uti de Sordibus palaestrae abrasis ad usus Medicos, magnique divenditis, voce Palaestra: aliquid etiam ubi de Purgamento lanae et Purgatione animae. it. Puris manibus. Porro Sordium et Sordidorum nomine censentur ad Arnobio, Prudentio, Aliis, Idola Gentilium, quae quod contrahendis sordibus et in orbem spragendis satagerent, saepe a cultoribus suis eluebantur. Nota certe lavacra Palladis, ex Callimacho; Eumenidum statuas in Ilysso abluendi Atheniensium mos, memoratur Statio Thebaid. l. 4. v. 54. Deorum mater Phrygia, in Almone Romano, purgabatur; Xanthô amne Apollo, apud Horatium etc. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l.
Idem de Indis hodiernis, observat P. de Valle Itiner. Part. 4. Sed et sordes de avaritia, quâ Romani posterioris aevi inprimis notati. Hinc apud Silvestrum Giraldum de Expugnat. Hiberniae l. 1. c. 36. Vener ant in Normanniae partes ab --- Alexandro III. transmissi Cardmales duo ---- viri, ut putabantur, iusti et boni -- sed tamen Romani: ultimâ voce, inquit Car. du Fresne, Legatos perstringit ut rapaces. Notum enim, addit idem, quod de Curiae olim Romanae avaritia ingerunt Seriptores. Sic Baldricus Histor. Camerac. l. 1. c. 114. Mores etiam Ecclesiasticos, quos avaritia Romanorum pravis commercationum usibus vitiabat, ad normam prioris gratiae reformare aestimabat. Vide Ioh. Sarisberiensem de Nugis Curialium l. 6. c. 25. et Ep. 176. 222. 272. Matthaeum Parisium A. C. 1103. et qui hos laudat, praefatum Car. du Fresne in Glassar. ut et Not. ad Ioinviliam. Unde Romanizare, Ugutioni et Ioanni de Ianua tormentare, cruciare, affligere, trucidare, apud Eund. Prius vero Romani appellatio honorifica fuit, et idem, quod Christianus, valuit. Lucifer Calarit. de non parcendo in Deum delinqu. Itaque eum non esse illum verum Dei Filium dicitis ---- nos vero Romani dicimus, umus substantiae cum Patre illum esse. Unde apud Audoenum in Vita Eligii l. 2. c. 19. plebs vici Noviomensis dioecesis, profanis adhuc ritibus addicta, El gium per convicium Romanum appellavit etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”